in illis potissimum angustiis decernendum fore. Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quae tribuisset sibi, quamque mutabilis esset, reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum. Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur.