Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus: pluribus vicis quam urbibus frequens tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret. Alexander urbe in dicionem suam redacta lovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.