sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat, ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere; aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint. Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne. fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur.Quidam cucumeris anguinei umorem ex- Sed om. SA, Schn. glabrertibua R pauci, et vulgo ante Schn. ea (eam, ea in) glabreta R plerique, et vulgo: eam glaeba SA: eam (ea in a) gleba ad: eam glaebam Lundström. alia quae S, Lundström: aliquae A: aliqua R, et vulgo. negat SA. a Cf. II. 6. 3. pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent. Illud deinceps praecipiendum habeo, ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur. Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri. habeto R plerique. sic SA1, Lundström: adhibeatur R, et vulgo. exile R, et vulgo ante Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 2. 25. b Georg. I. 197-200. Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur, leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.