Panis ex milio conflatur, qui antequam refrigeseat, sine fastidio potest absumi. Panicum pinsitum et evolutum furfure, sed milium quoque pultem quamvis in copia maxime cum lacte non fastidiendam praebet. Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat. Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si sarritionem plerique edd. ante Lundstrōm. aestibus om. SA. sic SAM, Lundström: ad (as) siccavemnt vel ad(as)sic-caverint R plerique: assiccaverint vett. edd.: assiccata fuerint Ald., Gesn., Schn. pinsatum R plerique. sed et milium Ald., Gesn., Schn. quavis in copia Schn., praeeunte Pontedera: quavis inopia Ald., Gesn. maxime cum lacte om. S (in marg. man. ait.) A. sic S, Lundström: disseramus AR, et vulgo. iam om. SA. in horreo om. SA. non ante hiemem convaluit, frigoribus adfligitur. Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur. Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.