Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum, nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur. Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius. Iugerum quinque modios occupabit. Idque ubi diffusum AR. sic Lundstrōm cum codd.: conspicitur candidum vulgo. ea om. SA. ait. pascit (cibat M) post triticum add. R. marcescere A2R pauci, Lundström: manascere A1: manescere S. nimis SAa, Schn., Lundstrōm. modii occupabunt Ald., Gesn., Schn.; sect modiis occupabit maluit Schn. in not., ex Pallad., Sept. 4. paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit; nam et fragili culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, isdemque de causis facibus teritur quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare. Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.Iugerum sex modios postulat. Inter frumenta etiam panicum ac milium ponenda eunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim, nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinenti. Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;nam siccum cretosumque reformidant. Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur; ultima tamen parte Martii mensis commodissime terrae committuntur. Nec impensa gravi rationem cultoris onerant, quippe sextariis fere quattuor iugerum implent; frequentem tamen exigunt sar- hisdemque vel his denique R plerique. de om. Sa. sustinerentur A. versari A2R, vett. edd. sationem vel sartionem R. a " two-rowed." b The Sarmatians, says Pliny (N.H. XVIII. 100), lived chiefly on millet porridge, made with mare's milk or with blood drawn from the thigh of a horse; while the Ethiopians knew of no other grains than millet and barley. Panic was used by tionem et runcationem, ut herbis liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus, manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.