<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae,

<note xml:id="n.v.1.p.216.1">rostratis ac: nostratibus SAR, vett. edd.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.216.2">nubilarium Ald., Gesn., Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.216.3">solidibus SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.216.4">traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.216.5">cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo.
a Cf. Columella on olives (XII. 52. 18): Plerique agricolae crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato grandescere; quod tam falsum est quam in area frumenta crescere.
b Commentators are uncertain as to the nature and use of these implements. Festus (111 L) defines mergae as forks for lifting grain; so called because in the hands of the reaper they plunge into the grain just as diving birds (mergi) dive

</note>
                        <pb n="v.1.p.218"/>

quia saepe,<note target="#n.v.1.p.218.1"/>dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis <note target="#n.v.1.p.218.2"/>expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem.  Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri <note target="#n.v.1.p.218.3"/>debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel <note target="#n.v.1.p.218.4"/>statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit. <note target="#n.v.1.p.218.5"/>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae
festis exercere diebus <note target="#n.v.1.p.218.6"/>Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri.

<note xml:id="n.v.1.p.218.1">saepe om. R et edd. ante Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.218.2">manibus SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.218.3">reteri R, Lundström: reperiri S: repperiri A: repurgari Ald., Gesn., Schn.: repoliri Pontedera.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.218.4">Post vel verba manifeste exciderunt SAR: absumuntur statim vel inserit Bononiensis 2523: statim absumuntur vel Ald., et deinceps omnes praeter Lundström, qui lacunam iudicat.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.218.5">crediderit Lundstrōm: ceciderit SA: crediderat R, cett. edd.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.218.6">exercere festis diebus SA.

</note>
                        <pb n="v.1.p.220"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari<note target="#n.v.1.p.220.1"/>oves nisi si <note target="#n.v.1.p.220.2"/>propter medicinam. Vergilius quod <note target="#n.v.1.p.220.3"/>liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;<note target="#n.v.1.p.220.4"/>sunt enim vitia, quorum causa pecus utile
sit lavare.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,<note target="#n.v.1.p.220.5"/>faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas <note target="#n.v.1.p.220.6"/>serere neque terram aperire
neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere;</p></div></div></div></div></body></text></TEI>