<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio <note target="#n.v.1.p.214.3"/>partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta <note target="#n.v.1.p.214.4"/>expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis <note target="#n.v.1.p.214.5"/>area.
</p></div></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur; 7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis
celeriter decidunt.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,<note target="#n.v.1.p.214.8"/>maior pars ad terram defluit; propter <note target="#n.v.1.p.214.9"/>quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt,

<note xml:id="n.v.1.p.214.1">conficiatur SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.2">et rigetur SA et R aliquot: extricetur Lundstrōm: extringetur R plerique, vett. edd.: aspergatur Ursinus: irrigetur Schoettgen, et maluit Gesn.: extergatur vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.3">prati subiacentem Favonio Lundström, praeeunte Schn. in not.: pratis obiacentem fabonio (b in v mut. S) SA: pratis obiacentem favonio R: potius adiacentium fabalium vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.4">lecta R, et vulgo ante Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.5">trituris Ald., Gesn., Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.6">ortum R, et vulgo ante Luivdström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.7">demetur SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.8">incesserint R, edd. ante Lundström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.214.9">propter om. SA.

</note>
                        <pb n="v.1.p.216"/>

messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis <note target="#n.v.1.p.216.1"/>vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar <note target="#n.v.1.p.216.2"/>congeritur et subinde opportunius solibus<note target="#n.v.1.p.216.3"/>torrefacta proteritur.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam<note target="#n.v.1.p.216.4"/>possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsaeautemspicaemeliusfustibuscuduntur <note target="#n.v.1.p.216.5"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>