<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque <note target="#n.v.1.p.204.1"/>sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in
pabulo non minus redderet quam in faeno.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur<note target="#n.v.1.p.204.2"/>influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; <note target="#n.v.1.p.204.3"/>quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet: ille ne collectam diutius contineat

<note xml:id="n.v.1.p.204.1">minimique vulgo ante Lundström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.204.2">desideretur SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.204.3">suapte (suate A) natur aquis et eligitur (cetera verba om.) SA.
a So also Varro, R.R. L 7. 10; Pliny, N.H. XVI II. 29; Isidore, Orig. XV. 3.
b Cato.But the passage is lost.

</note>
                        <pb n="v.1.p.206"/>

aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut
riguus ager, pratum fieri.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut <note target="#n.v.1.p.206.1"/>quis eam supervenit umor, lente prorepit.<note target="#n.v.1.p.206.2"/>Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe <note target="#n.v.1.p.206.3"/>aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.
</p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt
scinduntque radices herbarum.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>