<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Nee dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hoc<note target="#n.v.1.p.202.1"/>adsumpto largioribus<note target="#n.v.1.p.202.2"/>torretur;<note target="#n.v.1.p.202.3"/>propter quod nec deesse ei talem materiem
nec superesse oportet.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis <note target="#n.v.1.p.202.4"/>locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas
vineas efficeret.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse; quod cum exili loco <note target="#n.v.1.p.202.5"/>circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis
exhibebit.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, <note target="#n.v.1.p.202.6"/>eum tertium egerit.Illic, dum tenerum est, con-

<note xml:id="n.v.1.p.202.1">ad hoc 5.4.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.202.2">largiore R, et vulgo ante Lundstrōm.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.202.3">tolleretur SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.202.4">pabulosis SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.202.5">sola SA: solo Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.202.6">lubricosis SA, Lundstrōm: rubricosis R, et vulgo.

</note>
                        <pb n="v.1.p.204"/>

vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.
</p></div></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>