<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;<note target="#n.v.1.p.198.2"/>sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque <note target="#n.v.1.p.198.3"/>reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerenda<note target="#n.v.1.p.198.4"/>et adsiduo humore<note target="#n.v.1.p.198.5"/>satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus
immixta putrescant.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et

<note xml:id="n.v.1.p.198.1">serpentum noxam Ald., Gesti.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.198.2">separari R, Ald., Gesti., Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.198.3">quodque Ursinus, Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.198.4">egerenda R, Lundstrōm: erigenda SA, vett. edd.: congerenda vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.198.5">adsiboum mores (more A) SA1.
a I. 6. 21-22.
b So Varro, R.R. I. 38. 3; Pliny, N.H. XVII. 57.

</note>
                        <pb n="v.1.p.200"/>

aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere

possunt.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse <note target="#n.v.1.p.200.1"/>maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res <note target="#n.v.1.p.200.2"/>aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.
</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet
cumulos, quam erit saturus.<note target="#n.v.1.p.200.5"/>Si tamen aliqua causa eum <note target="#n.v.1.p.200.6"/>tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, <note target="#n.v.1.p.200.7"/>more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,<note target="#n.v.1.p.200.8"/>sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere

<note xml:id="n.v.1.p.200.1">repositum  <gap reason="omitted"/> esse om. SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.2">res om. SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.3">disputat SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.4">duo et viginti R: duodecim Gesn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.5">arturus SA: araturus Schn., praeeunte Pontedera.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.6">eum om. R, edd. plerique.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.7">sarias R: seras Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.200.8">oportere (reor s. re scr. man. alt. S) SAR: oportet edd. ante Lundström.

</note>
                        <pb n="v.1.p.202"/>

agricolae frequenter id potius quam immodice facere.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>