<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset <note target="#n.v.1.p.182.2"/>cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae <note target="#n.v.1.p.182.3"/>aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum
tangi non debet.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione <note target="#n.v.1.p.182.4"/>et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius <note target="#n.v.1.p.182.5"/>leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis

<note xml:id="n.v.1.p.182.1">permittat S, Lundström: per mittit AR, et vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.182.2">esset ac, Ursinus, Gesn., Schn.: erat SA, Lundström: erit R, vett. edd.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.182.3">At quae Lundström: atque codd., Schn.: at aliae segetes, quae vulgo.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.182.4">runca SA1, Lundström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.182.5">eius om. R, edd. ante Schn.

</note>
                        <pb n="v.1.p.184"/>

herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur,</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>si relinquitur runcatio. <note target="#n.v.1.p.184.1"/>Neque <note target="#n.v.1.p.184.2"/>est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et <note target="#n.v.1.p.184.3"/>exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur
mensura detractis putaminibus.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, <note target="#n.v.1.p.184.4"/>ut latius se frutex culmi <note target="#n.v.1.p.184.5"/>diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare <note target="#n.v.1.p.184.6"/>desiit <note target="#n.v.1.p.184.7"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>frumentum, putrescit si adobrutum<note target="#n.v.1.p.184.8"/>est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri <note target="#n.v.1.p.184.9"/>terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed</p></div></div></div></div></body></text></TEI>