<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,<note target="#n.v.1.p.172.4"/>interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno
tribus equis abunde sufficit.</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito <note target="#n.v.1.p.172.5"/>glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas

<note xml:id="n.v.1.p.172.1">napis AR, omnes ante Gesn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.172.2">qui AR, vett. edd.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.172.3">diximus M.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.172.4">Medica, quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater Ald., Gesn., Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.172.5">eligito SAR, vett. edd., Schn.: elegito Lundstrōm: egerito Ald., Gesn.
a Medic clover or lucem (alfalfa) is said to have come to Italy from Greece, where it was introduced from Media at the

</note>
                        <pb n="v.1.p.174"/>

pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus
pateat.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam
perimat.<note target="#n.v.1.p.174.1"/>Tardius messim <note target="#n.v.1.p.174.2"/>primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,<note target="#n.v.1.p.174.3"/>omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno <note target="#n.v.1.p.174.4"/>demeti poterit et permanebit annis decem.</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua <note target="#n.v.1.p.174.5"/>pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae-

<note xml:id="n.v.1.p.174.1">peremat S1A, Lundström: perveniat M.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.174.2">messem R aliquot, edd. ante Lundström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.174.3">fructificare AR.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.174.4">sexies in anno R aliquot, edd. ante Lundström.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.174.5">qua omnes post Ursinum: quam codd.
a 1 cyathus = about one-twelfth of a pint.

</note>
                        <pb n="v.1.p.176"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>