<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.perseus-lat3"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Cicer, quod arietillum <note target="#n.v.1.p.168.4"/>vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius

<note xml:id="n.v.1.p.168.1">colligi M: et per  <gap reason="omitted"/> tolli om. SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.168.2">Cicer aut om. R plerique, Ald., Gesn., Schn.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.168.3">tamen om. SA.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.168.4">arietillum Lundstrōm cum codd.: arietinum vulgo.
a Oct. 15th.
b Congesticia, earth brought together from different places; cf. II. 15. 4-5; Palladius X. 7; Theophrastus, De Caus. Plant. III. 25.

</note>
                        <pb n="v.1.p.170"/>

seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Ab his leguminibus ratio est habenda napi<note target="#n.v.1.p.170.1"/>raporumque, <note target="#n.v.1.p.170.2"/>nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa
nascitur humo.</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,<note target="#n.v.1.p.170.3"/>locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam <note target="#n.v.1.p.170.4"/>solum segetes opimas facit. Iu-

<note xml:id="n.v.1.p.170.1">naporum R, edd. ante Schn., qui naporum legit, napi defendit in not.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.170.2">raparumque Lundstrōm, cum SA et R aliquot ut videtur.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.170.3">meliorescit M.
</note>
                        <note xml:id="n.v.1.p.170.4">etiam om. edd. ante Lundstrōm.
a I.e. Feb. 24th or 25th.
b Cf. Palladius, VIII. 2. 2. Pliny remarks that the Greeks (N.H. XVIII. 129) and medical men (N.H. XIX. 75) distinguished between "male" (round) and "female" (elongated) turnips or navews, the original sex and change of nature being determinable by thickness of sowing and quality of soil.

</note>
                        <pb n="v.1.p.172"/>

gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi<note target="#n.v.1.p.172.1"/>spargendum, quia <note target="#n.v.1.p.172.2"/>non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit.
Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus <note target="#n.v.1.p.172.3"/>in iis libris, quos de generibus surculorum
conscripsimus.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>