neque discipulos cognovi. Cum etiam si praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3—nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est. Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert. An bellum perosis maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat fericula S, Lundstrōm. profitentur M. res prima SA 1. fuere R, plerique edd. prodigio codd., Lundstrōm: prodigii vulgo. minime Schn. cum Pontedera. retinendique R, Ald., Gesn. perosis vulgo: per obsessa Lundstrōm (cum codicibus, ut videtur).An optabilior om. If. alia SAa. fluctibus pendeat Lundstrōm (cum duobus codd. dett.): fluctibus tendere 8A: se fluctibus pendeat a: fluctibus semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An faeneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium. An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.