aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt. Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot Numidiaque Lundstrōm: numidia codd., et plerique edd.: Numidiae Schn. nosceret R. a In Asia Minor, south of the Propontis (Sea of Marrnara); now a part of Turkey. b On the sheep of Tarentum (in southern Italy) see VII. 4, and Palladius, XII (November) 13. 5.Sheep of this breed were covered with skins to protect their fine wool; cf. Varro, R.R. II. 2. 18, and Horace, Od. II. 6. 10. generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur, quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam. Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus, exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta temptare. Nec si vel illa praestantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus, perseveranter consectari. Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur. An Latiae Musae non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum et negligantur R plerique, edd. ante lundstrōm. coeperunt R aliquot, edd. ante Lundstrōm. describemus codd., vett. edd., Lundstrōm: deacribimus vulgo. tardatum iri omnes post Ald.: tardat ut rei SA et R plerique: tardi ab rei studio discedent M. nolent M, edd.: nollent SA et R plerique. tentare R plerique, edd. ante Lundstrōm. sic codd., Lundstrōm: speravimus vulgo. culmen AR, edd. ante Lundstrōm. Nam Schneider ex Cie. Orat. 1. om. S. proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat.