aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia. Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum. Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne vilicum ex eo genere servorum, qui corpore placuerunt, adiuvantur haec te A: adiuvantur nec te a: adiuvantur ut recte R. instituamus, ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit. Socors et somniculosum genus id mancipiorum, otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat; quas cum in agri culturam transtulit, non tantum in ipso servo quantum in universa re detrimenti dominus capit. Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis. Si tamen is non erit, de iis praeficiatur qui servitutem laboriosam toleraverunt; iamque is transcendent aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum docere;