His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet. Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus nubilar SA, Lundstrōm: nubilarium R, plerique edd. cohortis R, veil. edd.: chortes SA: chortis Lundstrōm: cortis Ald., Gesn., Schn. cui R, Ald., Gesn., Lundstrōm: cum SA, cett. edd. a Described by Varro, R.R. I. 52. 1; cf. L.L. V. 21. b Cf. Varro, R.R. I. 13. 5, where nubilar (nubilarium) is derived from nubilare (to be cloudy, i.e. to threaten rain). pecuniarum vel lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam " vel optima nomina non apellando fieri mala " faenerator Alfius dixisse verissime fertur. Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere. Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient; quod tamen non evenit nisi in his regionibus quae gravitate caeli solique sterilitate vastantur. Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non vel Lundstrōm: ut codd., cett. edd. a Cf. Terence, Heaut. 796, ius summum saepe summast malitia. The proverb is given by Cicero (De Off. I. 33), summum ius summa iniuria, with the comment that it was worn threadbare. b In the Fasti Romani Consulares the name of Q. Volusius Saturninus appears under the year 807 A.U.C. (= A.D. 55). etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio,