ferarum conquiescant. Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum. Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circurneundum laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesaepia conveniet, quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans vesci possit. Vilico iuxta ianuam fiat habitatio, ut intrantium exeuntiumque conspectum habeat, procuratori supra ianuam ob easdem causas; et is tamen vilicum observet ex vicino, sitque utrique proximum horreum, quo conteratur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta recondantur. Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus. Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne vilici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae et neglegentiae cuiusque testes sint. Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium; siccae autem con- omnia edd. ante Lundström. convenit R, Ald., Gesn., Schn. status SA, Lundström. res add: Ald., Gesn., Schn. a Palladius (I. 21) prescribes a stall eight feet wide and fifteen feet long for each pair of oxen.Vitruvius (VI. 6. 2) gerantur tabulatis, ut frumenta, faenum, frondes,