Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi sicca positione villae quamvis granum robustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavimentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur. Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur, quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam dein SA, Lundstrōm. possit SAR, vett. edd.: possis Schn. in not., Lundstrōm: possunt vulgo. infestantur R, Ald., Gesn., Schn. a Varro (R.R. I. 57. 2) speaks of the use of pits (sin) in Cappadocia and Thrace, and of straw-bottomed wells (putei) in certain sections of Spain. Wheat, he says, has been known to keep in this way for as long as fifty years, and millet for more than a hundred; cf. Pliny, N.H. XVIII. 306. The cum exiget usus, facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse. Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur; oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea. Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lavetur;