paleae ceteraque pabula. Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae utraque perennitatem conditis frumentis adferunt. Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae; quae summota procul esse debet a balineis, fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit. Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur. Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, supersternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur; omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus. Sed et lacibus distinguuntur granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur. Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, pabulas et SA. ab alienis SA, et R aliquot: a balneis R nonnulli. camera R, edd. ante Schn. distinguntur SA et R nonnulli, Lundstrōm. quoi SA, Lundstrōm. a A kind of flooring consisting of broken tiles, mixed with mortar, and beaten down with rammers. The name is derived from Signia (mod. Segni), a town of Latium, famous for its tiles si ea non sunt, oleae folia. Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur.