Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- repit, et Lundstrōm.: repet SAR: repit vulgo. dummodo (vel dumodo) R, edd. ante Lundstrōm. profluente R plerique, edd. ante Lundström. quom vel cum R et multi edd., ut saepe. a Cf. Palladius, I. 17. 4, nam caelestis aqua ad bibendum omnibus antefertur. So by most authors rain-water was considered most wholesome. b The common advice of all authorities. quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore. Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit; haec autem praetereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, destituta edd. ante Lundstrōm. vere natas Schn. nec a via procul Lundstrōm: nec avia procul R nonnulli dett.: nec avia procul avie c: nec alia procul SAR: nec alio procul vett. edd.: nec pestilenti loco, sed procul et Ald., Gesn., Schn.: sed alio procul Pontedera, probavit Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 12. 1-2. b I.e. due east. quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus. Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.