At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est. Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus tunc SA, Lundström. fructibus R, Ald., Gesn., Schn. ab superiore parte S, Schn. a Containing the apartments of the landlord, and so called because built in the city style of architecture. On the whole matter of farm buildings compare especially Vitruvius, De Architecture VI. 6; Varro, R.R. I. 11-13. in hibernacula et aestiva sic digeratur ut spectent hiemalis temporiscubiculabrumalem orientem, cenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. At in rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omni tempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint. Pecudibus stabula, quae neque frigore neque calore infestentur; domitis armentis duplicia bubilia sint hiberna atque aestiva; ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia hiberna R, et vulgo ante Lundstrōm. cubilia R plerique. et om. Gesn., Schn. ponatur ed. pr. omnes plerique codd., vett. edd. plurimis idque angustis Gesn., Schn. fiant ante stabula add. Ald., fient Gesn., Schn. bubula SA, et R plerique, vett. edd. a South-east. b Due west. e Due south. c South-east. e North-west.