exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus. Sed quam refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse consequimur SA, Lundstrōm. varium codd. Verg. cultusque codd. Verg. promiserimus (-is A) SAR, Lundstrōm: praetermiserimus M, et alii. simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn. praestari SA et R pauci dett., Lundstrōm. quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn,: cu S: cum (quum) tum Gesn., Schn., fortasse recte. memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem. Diffusiora enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate aliqua demerenda erit, quo patientins moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum " ne villa fundum quaerat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. Quod incohatur aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquaedam loca, facultatium SA, Lundström. delicatior.quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn. incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes. a Consul in 74 B.C. Enriched by his campaigns against Mithridates, he became famous for his luxury and extravagance. He is said to have introduced the cherry (cerasus) into Italy from Cerasus in Pontus. b A famous jurist, contemporary with Lucullus; cf. Pliny, N.H. XVIII. 32. quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem.