Quod si voto fortuna subscribit, agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat. Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant. Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum culta et dumeta pascentium. subriserit vel surriserit R plerique: subscripserit vulgo. aliis cultis (deest codd.) Gesn.: aliis ac cultis Schn. vinetisque R, plerique edd. quadripedum SAa, Lundstrōm. a Not found in Cato as now extant; but cf. the sentiment of Cato, 2, and especially 5. 2, where the overseer is enjoined not to consider himself wiser than his master. Pliny (N.H. XVIII. 36), after citing the instructions of Cato as to the qualifications for an overseer, considers it sufficient to add Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima. Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem.