Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuius discipulus Philometor et Attalus. Athenae vero scriptorum frequentiam pepererunt, e qua probatissimi auctores sive R. sunt om. Schn. quae om. S, Schn. disciplina Ursinus (teste Schn.), Lundstrōm cum Cod. Laurent. 53. 27: disciplinam SAR. plerique edd. repperiuntur SAa, Lundstrōm. cuius add. Lundstrōm: om. SAR. e qua Lundstrōm: eaquae SA: aeque vel eque R: e queis vulgo. a One of the earliest Greek poets, said by Pliny (XVIII. 201) to have been the first writer of agricultural precepts. Chaereas, Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus1—Euphronius non, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas, Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites. Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysius, Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes, Persis et Theophilus. Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8. Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo. Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R. dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA. et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R. gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium, qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium, qui carminum quoque potentem fecit.