Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua dissonent. Multos enim iam memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendusauctor rei rusticaeSaserna videtur adcredidisse. Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus om. R plerique, edd. praeter Lundström. tam SAa, Lundström. iam om. A. Liberique vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu vera ratio est, litteris astrologiae concedatur. Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt autem, quae propter disciplina ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda. Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens, cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto.