Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini; quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem Poenum Magonem suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: " Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit quia R plerique. discitur S. cesserit R aliquot. significante 8. a Cf. the maxim of Cato, 4, frons occipitio prior est; Pliny, N.H. XVIII. 31 frontemque domini plus prodesse quam occipitium; and Palladius, I. 6.1, praesentia domini provectus est agri. urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus." Quod ego praeceptum, si posset his temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat. Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et, quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae student. Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari, cuius dominus quid in eo quom vel cum R, ut saepe. ut SA: velut R pauci. contingant S. vel Schn. cum Gronovio. corruptis SA, et R plerique. culturis R aliquot, Schn. se venturum ante Lundstrōm. natura SA. multari R plerique, et vulgo: mulctari R pauci, vett. edd. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 7. faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.