Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen, una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae. Olli—sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras— sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar . Tum sic excepit regia Iuno: Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.