Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas! Non servata fides cineri promissa Sychaeo! Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est— omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: