falcibus et messae ad lunam quaeruntur aƫnis pubentes herbae nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus et matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti lenibant curas, et corda oblita laborum . At non infelix animi Phoenissa, nec umquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?