hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver. Haec se carminibus promittit solvere mentes quas velit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; nocturnosque movet Manis: mugire videbis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas: abolere nefandi cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos. Haec effata silet; pallor simul occupat ora. Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei: ergo iussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Averni,