vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum: hinc exaudiri voces et verba vocantis visa viri, nox cum terras obscura teneret; solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces; multaque praeterea vatum praedicta priorum terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat: Inveni, germana, viam—gratare sorori— quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum: