nec super ipse tua moliris laude laborem, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur. Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent; sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos—quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho