cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto,— ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,— et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem rumpite. Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curva haec habitant ad litora volgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant. Tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum vitam in silvis inter deserta ferarum lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco. Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami et volsis pascunt radicibus herbae. Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset, addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto. Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus ipsum inter pecudes vasta se mole moventem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat; lanigerae comitantur oves—ea sola voluptas