Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre; spes et pacis ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis, et capita ante aras Phrygio velamur amictu; praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores. Haud mora, continuo perfectis ordine votis, cornua velatarum obvertimus antemarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: Nimirum haec illa Charybdis: hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. Eripite, O socii, pariterque insurgite remis! Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas. laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem subducta ad Manis imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere: ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, ignarique viae Cyclopum adlabimur oris. Portus ab accessu ventorum immotus et ingens