provehor, et fando surgentis demoror austros? Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur: Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; et nunc aequali tecum pubesceret aevo. Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes. Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco