obscenas pelagi ferro foedare volucres: sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et vestigia foeda relinquunt. Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem: Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, et patrio Harpyias insontis pellere regno? Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis ibitis Italiam, portusque intrare licebit; sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas. Dixit, et in silvam pennis ablata refugit. At sociis subita gelidus formidine sanguis deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres. Et pater Anchises passis de litore palmis numina magna vocat, meritosque indicit honores: Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, et placidi servate pios! Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes. Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis, qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos