insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus, mensasque metu liquere priores. Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. Virginei volucrum voltus, foedissima ventris proluvies, uncaeque manus, et pallida semper ora fame. Huc ubi delati portus intravimus, ecce laeta boum passim campis armenta videmus, caprigenumque pecus nullo custode per herbas. Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem; tum litore curvo exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo; tum vox taetrum dira inter odorem. Rursum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, instruimus mensas arisque reponimus ignem: rursum ex diverso caeli caecisque latebris turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis, polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant, edico, et dira bellum cum gente gerendum. Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam disponunt enses et scuta latentia condunt. Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere litora, dat signum specula Misenus ab alta aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant,