Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. At pater Anchises oculos ad sidera laetus extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, cernimus Idaea claram se condere silva signantemque vias; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. Hic vero victus genitor se tollit ad auras, adfaturque deos et sanctum sidus adorat. Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem. Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso. Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit: quo res cumque cadent, unum et commune periclum, una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia coniunx: vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus