Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti. Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor? Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci.