At tibi pro scelere , exclamat, pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit. Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere. Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. At me tum primum saevus circumstetit horror Obstipui; subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa, et direpta domus, et parvi casus Iuli. Respicio, et quae sit me circum copia lustro.