procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. Urbis uti captae casum convolsaque vidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis. Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant. Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis ut vidit, Quae mens tam dira, miserrime coniunx, impulit his cingi telis? Aut quo ruis? inquit; Non tali auxilio nec defensoribus istis tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, aut moriere simul. Sic ore effata recepit ad sese et sacra longaevum in sede locavit. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit: