et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus Penelei dextra divae armipotentis ad aram procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus qui fuit in Teucris et servantissimus aequi: dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, labentem pietas nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor, in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde, Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi; protinus ad sedes Priami clamore vocati. Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam bella forent, nulli tota morerentur in urbe. Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis cernimus, obsessumque acta testudine limen. Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.