sternimus: adspirat primo fortuna labori. Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, O socii, qua prima inquit fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decorum induitur, laterique Argivum accommodat ensem. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco. Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu fida petunt: pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! Ecce trahebatur passis Priameïa virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra,— lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, et sese medium iniecit periturus in agmen. Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum. Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax,