Sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu raptores atra in nebula, quos improba ventris exegit caecos rabies, catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit lacrimis aequare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; plurima perque vias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa deorum limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; quondam etiam victis redit in praecordia virtus victoresque cadunt Danai: crudelis ubique luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Primus se, Danaum magna comitante caterva, Androgeos offert nobis, socia agmina credens inscius, atque ultro verbis compellat amicis: Festinate, viri: nam quae tam sera moratur segnities? Alii rapiunt incensa feruntque Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis. Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur fida satis, sensit medios delapsus in hostis. Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit: inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem; haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, ignarosque loci passim et formidine captos