Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans fundit equus, victorque Sinon incendia miscet insultans; portis alii bipatentibus adsunt, milia quot magnis umquam venere Mycenis; obsedere alii telis angusta viarum oppositi; stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci; vix primi proelia temptant portarum vigiles, et caeco Marte resistunt. Talibus Othryadae dictis et numine divom in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. Addunt se socios Rhipeus et maximus armis Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus, Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit. Quos ubi confertos audere in proelia vidi, incipio super his: Iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus. Una salus victis, nullam sperare salutem.