magna, pererrato statues quae denique ponto. Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus; iam proxumus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem? Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: Venit summa dies et ineluctabile tempus