Invadunt urbem somno vinoque sepultam; caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono divom gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. Ultro flens ipse videbar Compellare virum et maestas expromere voces: O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno? Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: hos cape fatorum comites, his moenia quaere