Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt: scandit fatalis machina muros, feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere: instamus tamen inmemores caecique furore, et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora, dei iussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem. Aeneas narrates through line 715 in Book 3. A quotation mark appears here; this quote is never closed in print and has been omitted. Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus: et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.