His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. Ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis: Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios; noster eris, mihique haec edissere vera roganti: Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli? Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen ait vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troia fidem, si vera feram, si magna rependam. Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas; ex illo fluere ac retro sublapsa referri spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo—mirabile dictu—